- OFFENBACUM
- OFFENBACUMGerman. Offnebach, castrum Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex Familia Isenburgica. In hac enim cum praecipua gentis divisio coepisset tum, cum Henricus, Arnoldi Trevirensis frater, duos genuisset filios, CGerlacum et Ludovicum; illi Isenburgum inferius; isti, ab Helvige coniuge, Budingense dominium, obtigêre. Et quidem Isenburgicus ramus duravit, usque ad Ernestum Salentinum Comit. de Isenburg et Grensaw, qui natus A. C. 1584. Salentinô Comite de Isenburg et Grensau, prius Archiepiscopo ac Electore Coloniensi et Annâ Wilhelmâ Arembergicâ, obiit A. C. 1664. ultimussuae familiae, nullâ ex uxore Carolina (filia Caroli Principis Arembergae) prole susceptâ. In Budingensibus, praeter ramum Grensavium, cuius bona ad alterum dein translata, duos ramos ex se emisit Ludovicus Dietheri Moguntini frater; Nam ex eius liberis. Philippus Keltespacenses de dit, qui nunc desierunt; Iohannes in Birstein reliquos: et quidem nepos huius Wolffgangus Ernestus, omnium nunc superstitum communis Pater; ex primo matrimoni Mariae Magdalenae Nassovicae Offenbacenses, ex tertio vero Iulianae Witgensteniae Budingenses prosevit. Primorum series ab aliquot saeculis repetita haec est. Ludovicus Comes Isenburgi et Budingae, defunctus A. C. 1511. ex Maria (filia Iohannis Comit. Nassoviae in Wisbaden) pater fuit Iohannis, qui decessit A. C. 1533. relictô ex Anna Schwartzenburgica (filia Guntheri Comit.) Philippô denatô A. C. 1596. Hôc et Irmgarde Solmensi (filiâ Philippi) gentius Wolffgangus Ernestus iunxit sibi Annam Cleichensem (filiam Iohannis Comit.) et ex illa, defunctus A. C. 1633. reliquit Wolffgangum Henricum, qui obiit A. C. 1635. Pater ex Maria Magdalena Nassovia, Iohannae Elisabethae (natae et denatae 1610.) Annae Mariae (natae et denatae 1611.) Ernestinae (1614. uxoris Hermanni Adolfi Comit. Lippiae) Wolfgangi Ernesti (nati 1617. denati 1642.) Philippinae (natae 1618. nuptae Christiano Comiti Witgestenio) Friderici Ludovici (nati 1619. denati 1620.) Ioh. Ludovici (nati 1622. mariti primo Mariae Iulianae Hanoicae; inde Luisae Nassovicae) Christiani Mauritii (nati 1626. mariti Magdalenae Nassovicae, denati 1664.) Wolfgangi Henrici (nati 1628.) Frider. Adolfi (nati et denati 1631.) Mariae Eleonorae (natae 1632.) et Car. Ludovici (nati 1633. denati 1662.) E quibus Iohanni Ludovico, ex Luisa praefata, natisunt, Maria Catharina (nata 1647.) Henricus Ludovicus (natus et denatus 1648.) Philippina Luisa (nata 1649.) Sophia Elisabetha (1650.) Carola Amalia (1651.) Carolus Ludovicus (53.) Ernestina (nata et denata 1654.) Iohannes Philippus (1655.) Wilhelmus Mauritius (1657.) Wilhelma Iuliana (1658.) et Christiana (1660.) qui omnes Comites Isenburgi et Budingae etc. in Offenbach. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. II. p. 61. 121. et in Indic. in voce Isenburg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.